monumenta.ch > Lucanus > sectio 661 > sectio 481 > bkeCod.32.172v > sectio 21 > bnf4871.254 > 12
Ambrosius, De apologia David, § 11 <<<     >>> § 13

§ 12 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid de Ioseph loquar, qui a fratribus adpetitus, exutus patrio uestimento, in lacum missus, in seruitutem uenditus euidens dominicae incarnationis expressit indicium, eo quod ille dilectus patri cum esset in dei forma, non rapinam arbitraretur esse se aequalem deo, sed ipse se exinaniret, ut formam serui accipiens ueniret et se usque ad mortem crucis humiliaret, cuius pretio et emptus et uenditus a suis fratribus genus redemit humanum? in cuius typo Dauid minor electus ex fratribus, unctus in regnum solus belli grauis periculo singulari certamine uniuersum populum liberauit, triumphauit in decem milibus, ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem milibus.
2 quae figura in illis iuuenculis nisi animarum, quae triumphalem psalmum concinunt Christo? genuit ex se filios, unum incestum et alium parricidam, eo quod incestus et parricidalis populus adfixam patibulo crucis carnem proprii uiolaturus esset auctoris.
3 denique in tertio psalmo Abessalom titulus praemittitur et passio domini prophetatur.